Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.17 Plin. Nat. 10.18 (English) >>Plin. Nat. 10.19

10.18

inauspicata est et incendiaria avis, quam propter saepenumero lustratam urbem in annalibus invenimus, sicut l. cassio c. mario cos., quo anno et bubone viso lustratam esse. quae sit avis ea, non reperitur nec traditur. quidam ita interpretantur, incendiariam esse quaecumque apparuerit carbonem ferens ex aris vel altaribus; alii spinturnicem eam vocant, sed haec ipsa quae esset inter aves,

-- --

qui se scire diceret non inveni. cliviam quoque avem ab antiquis nominatam animadverto ignorari - quidam clamatoriam dicunt, labeo prohibitoriam - , et apud nigidium super appellatur avis, quae aquilarum ova frangat. sunt praeterea conplura genera depicta in etrusca disciplina saeculis non visa, quae nunc defecisse mirum est, cum abundent etiam quae gula humana populatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.17 Plin. Nat. 10.18 (English) >>Plin. Nat. 10.19

Powered by PhiloLogic