Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.1 Plin. Nat. 10.2 (English) >>Plin. Nat. 10.3

10.2

aethiopes atque indi discolores maxime et

-- --

inenarrabiles ferunt aves et ante omnes nobilem arabiae phoenicem, haud scio an fabulose, unum in toto orbe nec visum magno opere. aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa colla, cetero purpureus, caeruleam roseis caudam pinnis distinguentibus, cristis fauces caputque plumeo apice honestante. primus atque diligentissime togatorum de eo prodidit manilius, senator ille maximis nobilis doctrinis doctore nullo: neminem extitisse qui viderit vescentem, sacrum in arabia soli esse, vivere annis dxl, senescentem casiae turisque surculis construere nidum, replere odoribus et superemori. ex ossibus deinde et medullis eius nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum, principioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum prope panchaiam in solis urbem et in ara ibi deponere. cum huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem manilius iterumque significationes tempestatum et siderum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conversionis annum prodente se p. licinio cn. cornelio cos. ccxv. cornelius valerianus phoenicem devolavisse in aegyptum tradit q. plautio sex. papinio cos. allatus est et in urbem claudii principis censura anno urbis dccc et in comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem falsum esse nemo dubitaret.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.1 Plin. Nat. 10.2 (English) >>Plin. Nat. 10.3

Powered by PhiloLogic