Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.27 Plin. Nat. 10.28 (English) >>Plin. Nat. 10.29

10.28

nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate novere.

-- --

fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quoque lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione est, quis tantum bonum invenerit, scipio metellus vir consularis an marcus seius eadem aetate eques romanus. sed, quod constat, messalinus cotta, messalae oratoris filius, palmas pedum ex iis torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma cum fide. mirum in hac alite a morinis usque romam pedibus venire. fessi proferuntur ad primos; ita ceteri stipatione naturali propellunt eos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.27 Plin. Nat. 10.28 (English) >>Plin. Nat. 10.29

Powered by PhiloLogic