Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.2 Plin. Nat. 10.3 (English) >>Plin. Nat. 10.4

10.3

ex his quas novimus aquilae maximus honos, maxima et vis. sex earum genera. melanaëtos a graecis dicta, eadem leporaria, minima magnitudine, viribus praecipua, colore nigricans, sola aquilarum fetus suos alit - ceterae, ut dicemus, fugant - , sola sine clangore, sine murmuratione. conversatur autem in montibus, secundi generis pygargus in oppidis et in campis, albicante cauda. tertii morphnos, quam homerus et percnum vocat, aliqui et plangum et anatariam, secunda magnitudine et vi; huic vita circa lacus. phemonoe, apollinis dicta filia, dentes esse ei prodidit, mutae alias carentique lingua, eandem aquilarum nigerrimam, prominentiore cauda; consensit et boeus. huius ingenium est et testudines raptas frangere e sublimi iaciendo, quae fors interemit poetam aeschylum, praedictam fatis, ut ferunt, eius diei ruinam secura caeli fide caventem. quarti generis est percnopterus, eadem oripelargus, vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine

-- --

antecellens, sed inbellis et degener, ut quam verberet corvus; eadem ieiunae semper aviditatis et querulae murmurationis. sola aquilarum exanima fert corpora; ceterae, cum occidere, considunt. haec facit, ut quintum genus γνήσιον vocetur velut verum solumque incorruptae originis, media magnitudine, colore subrutilo, rarum conspectu. superest haliaëtos, clarissima oculorum acie, librans ex alto sese visoque in mari pisce praeceps in eum ruens et discussis pectore aquis rapiens. illa, quam tertiam fecimus, aquaticas aves circa stagna adpetit mergentes se subinde, donec sopitas lassatasque rapiat. spectanda dimicatio, ave ad perfugia litorum tendente, maxime si condensa harundo sit, aquila inde ictu abigente alae et, cum adpetiit in lacu, scandente umbramque suam nanti sub aquam a litore ostendente, rursus ave in diverso et ubi minime se credat expectari emergente. haec causa gregatim avibus natandi, quia plures simul non infestantur respersu pinnarum occaecantes. saepe et aquilae ipsae, non tolerantes pondus adprehensum, una merguntur. haliaëtus tantum inplumes etiamnum pullos suos percutiens subinde cogit adversos intueri solis radios et, si coniventem umectantemque animadvertit, praecipitat e nido velut

-- --

adulterinum atque degenerem. illum, cuius acies firma contra stetit, educat. haliaëti suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. id quidem, quod ex his natum est, in ossifragis genus habet, e quibus vultures minores progenerantur et ex his magni, qui omnino non generant. quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam vocant, tusci vero ossifragam.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.2 Plin. Nat. 10.3 (English) >>Plin. Nat. 10.4

Powered by PhiloLogic