Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.30 Plin. Nat. 10.31 (English) >>Plin. Nat. 10.32

10.31

anserini generis sunt chenalopeces et, quibus

-- --

lautiores epulas non novit britannia, chenerotes, fere ansere minores. decet tetraonas suus nitor absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, nec ulla ales, excepto struthocamelo, maius corpore inplens pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque inmobilis prehendatur. gignunt eos alpes et septentrionalis regio. in vivariis saporem perdunt. moriuntur contumacia spiritu revocato. proximae iis sunt quas hispania aves tardas appellat, graecia ὠτίδας, damnatas in cibis; emissa enim ossibus medulla odoris taedium extemplo sequitur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.30 Plin. Nat. 10.31 (English) >>Plin. Nat. 10.32

Powered by PhiloLogic