Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.35 Plin. Nat. 10.36 (English) >>Plin. Nat. 10.37

10.36

abeunt et hirundines hibernis mensibus, sola

-- --

carne vescens avis ex iis quae aduncos ungues non habent. sed in vicina abeunt apricos secutae montium recessus, inventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, nec bizyes in threcia propter scelera terei. caecina volaterranus equestris ordinis, quadrigarum dominus, conprehensas in urbem secum auferens victoriae nuntias amicis mittebat in eundem nidum remeantes inlito victoriae colore. tradit et fabius pictor in annalibus suis, cum obsideretur praesidium romanum a ligustinis, hirundinem a pullis ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis significaret, quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.35 Plin. Nat. 10.36 (English) >>Plin. Nat. 10.37

Powered by PhiloLogic