Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.3 Plin. Nat. 10.4 (English) >>Plin. Nat. 10.5

10.4

tribus primis et quinto aquilarum generi inaedificatur nido lapis aƫtites, quem aliqui dixere gagiten, ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens. - est autem lapis iste praegnans intus alio, cum quatias, velut in utero sonante. - sed vis illa medica non nisi nido dereptis. nidificant in petris et arboribus, pariunt et ova terna, excludunt pullos binos; visi sunt et tres aliquando. alterum expellunt taedio nutriendi. quippe eo tempore ipsis cibum negavit natura, prospiciens ne omnium ferarum fetus raperentur. ungues quoque earum invertuntur diebus his, albescunt inedia pinnae, ut merito partus suos oderint. sed eiectos ab iis cognatum genus ossifragi excipiunt et educant cum suis. verum adultos quoque persequitur parens et longe fugat, aemulos scilicet rapinae. et alioqui unum par aquilarum magno ad populandum tractu, ut satietur, indiget.

-- --

determinant ergo spatia nec in proximo praedantur. rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt expertaeque pondus tunc demum abeunt. - oppetunt non senio nec aegritudine, sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat. - a meridiano autem tempore operantur et volant; prioribus horis diei, donec impleantur hominum conventu fora, ignavae sedent. aquilarum pinnae mixtas reliquarum alitum pinnas devorant. negant umquam solam hanc alitem fulmine exanimatam; ideo armigeram iovis consuetudo iudicavit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.3 Plin. Nat. 10.4 (English) >>Plin. Nat. 10.5

Powered by PhiloLogic