Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.40 Plin. Nat. 10.41 (English) >>Plin. Nat. 10.42

10.41

sed in secessu avium et noctuae paucis diebus latere traduntur, quarum genus in creta insula non

-- --

esse, etiam, si qua invecta sit, emori. nam haec quoque mira naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam genera frugum fruticumve, sic et animalium; non nasci tralaticium, invecta emori mirum. quod illud est unius generis saluti adversum, quaeve ista naturae invidia aut qui terrarum dicti avibus termini rhodos aquilam non habet. transpadana italia iuxta alpes larium lacum appellat amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant, sicuti nec octavum citra lapidem ab eo inmensa alioqui finitimo insubrum tractu examina graculorum monedularum, cui soli avi furacitas argenti aurique praecipue mira est. picus martius in tarentino agro negatur esse. nuper et adhuc tamen rara ab appennino ad urbem versus cerni coepere picarum genera, quae longa insignes cauda variae appellantur; proprium iis calvescere omnibus annis, cum serantur rapa. perdices non transvolant boeotiae fines in attica, nec ulla avis in ponto insula, qua sepultus est achilles, sacratam ei aedem. in fidenate agro iuxta urbem ciconiae nec pullos nec nidum faciunt. at in agrum volaterranum palumbium vis e mari quotannis advolat. romae in aedem herculis in foro boario nec muscae nec canes intrant. multa praeterea similia, quae prudens subinde omitto in singulis generibus, fastidio parcens, quippe cum

-- --

theophrastus tradat invecticias esse in asia etiam columbas et pavones et cervos et in cyrenaica vocales ranas.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.40 Plin. Nat. 10.41 (English) >>Plin. Nat. 10.42

Powered by PhiloLogic