Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.48 Plin. Nat. 10.49 (English) >>Plin. Nat. 10.50

10.49

halcyonum nidi figura reliquarum quoque sollertiae admonet, neque alia parte ingenia avium magis admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento roborant. si quando inopia est luti, madefactis multa aqua pinnis pulverem spargunt; ipsum vero nidum mollibus plumis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit infantibus pullis. in fetu summa aequitate alternant cibum. notabili munditia egerunt excrementa pullorum adultioresque circumagi docent et foris saturitatem emittere. alterum est hirundinum genus rusticarum et agrestium, quae raro in domibus diversos figura, sed eadem materia confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in angustum, utero capaci, mirum qua peritia et occultandis

-- --

habiles pullis et substernendis molles. in aegypti heracleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti nilo inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spatio, quod humano opere perfici non posset. in eadem aegypto iuxta oppidum copton insula est sacra isidi, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus palea et stramento rostrum eius firmantes, continuatis per triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori constet; eaque militia illis cum anno redit semper. tertium est earum genus: excavant ripas atque ita internidificant. - (harum pulli ad cinerem ambusti mortifero faucium malo multisque aliis morbis humani corporis medentur) - non faciunt hae nidos migrantque multis diebus ante, si futurum est, ut auctus amnis attingat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.48 Plin. Nat. 10.49 (English) >>Plin. Nat. 10.50

Powered by PhiloLogic