Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.53 Plin. Nat. 10.54 (English) >>Plin. Nat. 10.55

10.54

vivere palumbes ad tricensimum annum, aliquas et ad quadragensimum, habemus auctores, uno tantum incommodo unguium - eodem et argumento senectae - , qui citra perniciem reciduntur. cantus omnibus similis atque idem trino conficitur versu praeterque in clausula gemitu,

-- --

hieme mutis, a vere vocalibus. nigidius putat, cum ova incubet sub tecto, nominatam palumbem relinquere nidos. pariunt autem post solstitium. columbae et turtures octonis annis vivunt. contra passeri minimum vitae, cui salacitas par. mares negantur anno diutius durare argumento, quia nulla veris initio appareat nigritudo in rostro, quae ab aestate incipit. feminis longiusculum spatium. verum columbis inest quidam et gloriae intellectus: nosse credas suos colores varietatemque dispositam; quin etiam ex volatu quaeritur: plaudere in caelo varieque sulcare. qua in ostentatione ut vinctae praebentur accipitri, inplicatis strepitu pinnis, qui non nisi ipsis alarum umeris eliditur, alioquin soluto volatu multum velociores. speculatur occultus fronde latro et gaudentem in ipsa gloria rapit. ob id cum iis habenda est avis quae tinnungulus vocatur; defendit enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum, ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis defodiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas - quod et auro insectis alarum articulis quaesivere aliqui, non aliter innoxiis vulneribus - , multivaga alioqui ave. est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias furtoque comitatiores reverti. quin et internuntiae in

-- --

magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsidione mutinensi in castra consulum Decumo Bruto mittente. quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in amne praetenta profuere antonio, per caelum eunte nuntio et harum amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres iis nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam exemplo. l. axius eques romanus ante bellum civile pompeianum denariis cccc singula paria venditavit, ut M. Varro tradit. quin et patriam nobilitavere in campania grandissimae provenire existimatae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.53 Plin. Nat. 10.54 (English) >>Plin. Nat. 10.55

Powered by PhiloLogic