Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.54 Plin. Nat. 10.55 (English) >>Plin. Nat. 10.56

10.55

harum volatus in reputationem ceterarum quoque volucrum inpellit. omnibus animalibus reliquis certus et unius modi et in suo cuique genere incessus est; aves solae vario meatu feruntur et in terra et in aëre. ambulant aliquae, ut cornices; saliunt aliae, ut passeres, merulae; currunt, ut perdices, rusticulae; ante se pedes iaciunt, ut ciconiae, grues. expandunt alas pendentesque raro intervallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pinnas, aliae tota latera plaudunt; quaedam vero maiore ex parte conpressis volant percussoque semel, aliquae et gemino ictu, aëre feruntur: velut inclusum eum prementes eiaculantur sese in sublime, in rectum, in pronum. impingi putes aliquas aut rursus ab alto cadere has, illas salire. anates solae quaeque sunt eiusdem generis in sublime protinus sese tollunt atque e vestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua. itaque in foveas, quibus feras venamur,

-- --

delapsae solae evadunt. vultur et fere graviores nisi ex procursu aut altiore cumulo inmissae non evolant; cauda reguntur. aliae circumspectant, aliae flectunt colla, nec ullae vescuntur ea quae rapuere pedibus. sine voce non volant multae, aut e contrario semper in volatu silent. subrectae, pronae, obliquae in latera, in ora, quaedam et resupinae feruntur, ut, si pariter cernantur plura genera, non in eadem natura meare videantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.54 Plin. Nat. 10.55 (English) >>Plin. Nat. 10.56

Powered by PhiloLogic