Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.58 Plin. Nat. 10.59 (English) >>Plin. Nat. 10.60

10.59

minor nobilitas, quia non ex longinquo venit, sed expressior loquacitas certo generi picarum est. adamant verba quae loquantur nec discunt, sed diligunt meditantesque intra semet curam atque cogitationem, intentionem non occultant. constat emori victas difficultate verbi ac, nisi subinde eadem audiant, memoria falli quaerentesque mirum

-- --

in modum hilarari, si interim audierint id verbum. nec vulgaris his forma, quamvis non spectanda: satis illis decoris in specie sermonis humani est. verum addiscere alias negant posse quam ex genere earum quae glande vescantur, et inter eas facilius quibus quini sint digiti in pedibus, ac ne eas quidem ipsas nisi primis duobus vitae annis. latiores linguae omnibus in suo cuique genere, quae sermonem imitantur humanum. quamquam id paene in omnibus contigit: agrippina claudii caesaris turdum habuit, quod numquam ante, imitantem sermones hominum. cum haec proderem, habebant et caesares iuvenes sturnum, item luscinias graeco ac latino sermone dociles, praeterea meditantes assidue et in diem nova loquentes, longiore etiam contextu. docentur secreto et ubi nulla alia vox misceatur, adsidente qui crebro dicat ea, quae condita velit, ac cibis blandiente.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.58 Plin. Nat. 10.59 (English) >>Plin. Nat. 10.60

Powered by PhiloLogic