Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.60 Plin. Nat. 10.61 (English) >>Plin. Nat. 10.62

10.61

nec diomedias praeteribo aves. iuba cataractas vocat, et eis esse dentes oculosque igneo colore cetero candidis tradens. duos semper his duces: alterum ducere agmen, alterum cogere. scrobes excavare rostro, inde crate consternere et operire terra quae ante fuerit egesta; in his fetificare. fores binas omnium scrobibus: orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus redeant. alvum exoneraturas subvolare semper et contrario flatu. uno hae in loco totius orbis visuntur, in insula, quam diximus nobilem diomedis tumulo atque delubro contra apuliae oram, fulicarum similes. advenas barbaros clangore infestant, graecis tantum adulantur miro discrimine, velut generi diomedis hoc tribuentes, aedemque eam cotidie pleno gutture madentibus pinnis perluunt atque purificant, unde origo fabulae diomedis socios in earum effigies mutatos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.60 Plin. Nat. 10.61 (English) >>Plin. Nat. 10.62

Powered by PhiloLogic