Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.70 Plin. Nat. 10.71 (English) >>Plin. Nat. 10.72

10.71

aviaria primus instituit inclusis omnium generum avibus m. laenius strabo brundisi equestris ordinis. ex eo coepimus carcere animalia coercere, quibus rerum natura caelum adsignaverat. maxime tamen insignis est in hac memoria clodii aesopi, tragici histrionis, patina hs c taxata, in qua posuit aves cantu aliquo aut humano sermone vocales, hs vi singulas coemptas, nulla alia inductus

-- --

suavitate nisi ut in iis imitationem hominis manderet, ne quaestus quidem suos reveritus illos opimos et voce meritos, dignus prorsus filio, a quo devoratas diximus margaritas, non sic tamen, ut verum facere velim inter duos iudicium turpitudinis, nisi quod minus est summas rerum naturae opes quam hominum linguas cenasse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.70 Plin. Nat. 10.71 (English) >>Plin. Nat. 10.72

Powered by PhiloLogic