Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.71 Plin. Nat. 10.72 (English) >>Plin. Nat. 10.73

10.72

generatio avium simplex videtur esse, cum et ipsa habeat sua miracula, quoniam et quadripedes ova gignunt, chamaeleontes, lacertae et quae diximus * * * , item serpentes. pinnatorum autem infecunda sunt quae aduncos habent ungues. cenchris sola ex his supra quaterna edit ova. tribuit hoc avium generi natura, ut fecundiores essent fugaces earum quam fortes. plurima pariunt struthocameli, gallinae, perdices soli. coitus avibus duobus modis, femina considente humi, ut in gallinis, aut stante, ut in gruibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.71 Plin. Nat. 10.72 (English) >>Plin. Nat. 10.73

Powered by PhiloLogic