Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.72 Plin. Nat. 10.73 (English) >>Plin. Nat. 10.74

10.73

ovorum alia sunt candida, ut columbis, perdicibus, alia pallida, ut aquaticis, alia punctis distincta, ut meleagridum, alia rubri coloris, ut phasianis, cenchridi. intus autem omne ovum volucrum bicolor, aquaticis lutei plus quam albi, id ipsum magis luridum quam ceteris; piscium unicolor,

-- --

in quo nihil candidi. avium ova ex calore fragilia, serpentium ex frigore lenta, piscium ex liquore mollia. aquatilium rotunda, reliqua fere fastigio cacuminata. exeunt a rotundissima sui parte, dum pariuntur, molli putamine, sed protinus durescente quibuscumque emergunt portionibus. quae oblonga sint ova, gratioris saporis putat horatius flaccus. feminam edunt quae rotundiora gignuntur, reliqua marem. umbilicus ovis a cacumine inest, ceu gutta eminens in putamine.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.72 Plin. Nat. 10.73 (English) >>Plin. Nat. 10.74

Powered by PhiloLogic