Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.74 Plin. Nat. 10.75 (English) >>Plin. Nat. 10.76

10.75

omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea

-- --

gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni corpore id gigni opinantes: in ovo certe gutta ea salit palpitatque. ipsum animal ex albo liquore ovi corporatur. cibus eius in luteo est. omnibus intus caput maius toto corpore, oculi conpressi capite maiores. increscente pullo candor in medium vertitur, luteum circumfunditur. vicensimo die si moveatur ovum, iam viventis intra putamen vox auditur. ab eodem tempore plumescit, ita positus, ut caput supra dextrum pedem habeat, dextram vero alam supra caput. vitellus paulatim deficit. aves omnes in pedes nascuntur, contra quam reliqua animalia. quaedam gallinae omnia gemina ova pariunt et geminos interdum excludunt, ut cornelius celsus auctor est, alterum maiorem; aliqui negant omnino geminos excludi. plus vicena quina incubanda subici vetant. parere a bruma incipiunt. optima fetura ante vernum aequinoctium. post solstitium nata non implent magnitudinem iustam tantoque minus, quanto serius provenere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.74 Plin. Nat. 10.75 (English) >>Plin. Nat. 10.76

Powered by PhiloLogic