Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.75 Plin. Nat. 10.76 (English) >>Plin. Nat. 10.77

10.76

ova incubari intra decem dies edita utilissimum; vetera aut recentiora infecunda. subici inpari numero debent. quarto die post quam coepere incubari, si contra lumen cacumine ovorum adprehenso ima manu purus et unius modi perluceat color, sterilia existimantur esse proque iis alia substituenda. et in aqua est experimentum:

-- --

inane fluitat, itaque sidentia, hoc est plena, subici volunt. concuti vero experimento vetant, quoniam non gignant confusis vitalibus venis. incubationi datur initium post novam lunam, quia prius inchoata non proveniant. celerius excluduntur calidis diebus; ideo aestate undevicensimo educent fetum, hieme xxv. si incubitu tonuit, ova pereunt; et accipitris audita voce vitiantur. remedium contra tonitrus clavus ferreus sub stramine ovorum positus aut terra ex aratro. quaedam autem et citra incubitum sponte naturae gignunt, ut in aegypti fimetis. scitum de quodam potore reperitur syracusis tam diu potare solitum, donec cooperta terra fetum ederent ova.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.75 Plin. Nat. 10.76 (English) >>Plin. Nat. 10.77

Powered by PhiloLogic