Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.87 Plin. Nat. 10.88 (English) >>Plin. Nat. 10.89

10.88

coitus aversis elephantis, camelis, tigribus, lyncibus, rhinoceroti, leoni, dasypodi, cuniculis, quibus aversa genitalia. cameli etiam solitudines aut secreta certe petunt, neque intervenire datur sine pernicie; coitus toto die, et his tantum ex omnibus. quibus solida ungula in quadripedum genere, mares olfactus accendit. avertuntur et canes, phocae, lupi, in medioque coitu invitique etiam cohaerent. supra dictorum dasypodum plerumque feminae priores superveniunt, in reliquis mares. ursi autem, ut dictum est, humanitus strati, irenacei stantes ambo inter se conplexi, feles mare stante, femina subiacente, vulpes in latera proiectae maremque femina amplexa. taurorum cervorumque feminae vim non tolerant; ea de causa ingrediuntur in conceptu. cervi vicissim ad alias transeunt et ad priores redeunt. lacertae ut ea, quae sine pedibus sunt, circumflexu venerem novere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.87 Plin. Nat. 10.88 (English) >>Plin. Nat. 10.89

Powered by PhiloLogic