Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.88 Plin. Nat. 10.89 (English) >>Plin. Nat. 10.90

10.89

omnia animalia quo maiora corpore, hoc minus fecunda. singulos gignunt elephanti, cameli, equi; acanthis duodenos, avis minima. ocissime pariunt quae plurimos gignunt. quo maius est animal, tanto diutius formatur in utero. diutius gestantur quibus longiora sunt vitae spatia, neque crescentium tempestiva ad generandum aetas. quae solidas habent

-- --

ungulas, singulos; quae bisulcas, et geminos pariunt; quorum in digitos pedum fissura divisa est, et numerosiora in fetu. sed superiora omnia perfectos edunt partus, haec inchoatos, in quo sunt genere leaenae, ursae; et vulpes informe etiam magis quam supra dicta parit, rarumque est videre parientem. postea lambendo calefaciunt fetus omnia ea et figurant. pariunt plurimum quaternos. caecos autem gignunt canes, lupi, pantherae, thoes.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.88 Plin. Nat. 10.89 (English) >>Plin. Nat. 10.90

Powered by PhiloLogic