Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.8 Plin. Nat. 10.9 (English) >>Plin. Nat. 10.10

10.9

sanqualem avem atque inmusulum augures romani magnae quaestioni habent. inmusulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse et sanqualem ossifragum.

-- --

masurius sanqualem ossifragam esse dicit, inmusulum autem pullum aquilae prius quam albicet cauda. quidam post mucium augurem visos non esse romae confirmavere; ego, quod veri similius, in desidia rerum omnium arbitror non agnitos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.8 Plin. Nat. 10.9 (English) >>Plin. Nat. 10.10

Powered by PhiloLogic