Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.90 Plin. Nat. 10.91 (English) >>Plin. Nat. 10.92

10.91

felium et ichneumonum reliqua ut canum. vivunt

-- --

annis senis. dasypodes omni mense pariunt et superfetant, sicut lepores. a partu statim inplentur; concipiunt quamvis ubera siccante fetu. pariunt vero caecos. elephanti, ut diximus, pariunt singulos magnitudine vituli trimenstris. cameli xii mensibus ferunt; a trimatu pariunt vere iterumque post annum inplentur a partu. equas autem post tertium demum aut post unum ab enixu utiliter admitti putant coguntque invitas. asinas et septimo die concipere facillime creditur. equarum iubas tondere praecipiunt, ut asinorum coitum patiantur humilitate; comantes enim gloria superbire. a coitu solae animalium currunt exadversus aquilonem austrumve, prout marem aut feminam concepere. colorem ilico mutant, rubriore pilo vel quicumque sit pleniore: hoc argumento desinunt admittere, etiam volentes. nec inpedit partus quasdam ab opere falluntque gravidae. vicisse olympia praegnantem echecratidis thessali invenimus. equos et canes et sues initum matutinum adpetere, feminas autem post meridiem blandiri diligentiores tradunt. equas domitas lx diebus equire ante quam gregales, sues tantum coitu spumam ore fundere, verrem subantis audita voce, ni admittatur, cibum non capere usque in maciem, feminas autem in tantum efferari, ut hominem lancinent, candida maxime veste indutum. rabies ea aceto mitigatur naturae adsperso.

-- --

aviditas coitus putatur et cibis fieri, sicut viro eruca, pecori caepa. quae ex feris mitigentur, non concipere, ut anseres, apros vero tarde et cervos nec nisi ab infantia educatos mirum est. quadripedum praegnantes venerem arcent praeter equam et suem; sed superfetant dasypus et lepus tantum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.90 Plin. Nat. 10.91 (English) >>Plin. Nat. 10.92

Powered by PhiloLogic