Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.92 Plin. Nat. 10.93 (English) >>Plin. Nat. 10.94

10.93

super cuncta est murium fetus, haut sine cunctatione dicendus, quamquam sub auctore aristotele et alexandri magni militibus. generatio eorum lambendo constare, non coitu, dicitur. ex una genitos cxx tradiderunt, apud persas vero praegnantes in ventre parentis repertas. et salis gustatu fieri praegnantes opinantur. itaque

-- --

desinit mirum esse unde vis tanta messes populetur murium agrestium, in quibus illud quoque adhuc latet, quonam modo illa multitudo repente occidat. nam nec exanimes reperiuntur neque extat qui murem hieme in agro effoderit. plurimi ita ad troada proveniunt et iam inde fugaverunt incolas. proventus eorum siccitatibus. tradunt etiam obituris vermiculum in capite gigni. aegypti muribus durus pilus sicut irenaceis. iidem bipedes ambulant ceu alpini quoque. - cum diversi generis coiere animalia, ita demum generant, si tempus nascendi par habent. - quadripedum ova gignentium lacertas ore parere, ut creditur vulgo, aristoteles negat. neque incubant eaedem, oblitae quo sint in loco enixae, quoniam huic animali nulla memoria; itaque per se catuli erumpunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.92 Plin. Nat. 10.93 (English) >>Plin. Nat. 10.94

Powered by PhiloLogic