Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.95 Plin. Nat. 10.96 (English) >>Plin. Nat. 10.97

10.96

ex sensibus ante cetera homini tactus, dein gustatus; reliquis superatur a multis. aquilae clarius cernunt, vultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpae: obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento, praeterea voce omni in sublime tendente, sermonem exaudiunt et, si de iis loquare, intellegere etiam dicuntur et profugere. auditus cui hominum primo negatus est, huic et sermonis usus ablatus, nec sunt naturaliter surdi, ut non iidem sint et muti. in marinis ostreis auditum esse non

-- --

est verisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur solenes; ideo et silentium in more piscantibus. pisces quidem auditus nec membra habent nec foramina, audire tamen eos palam est, utpote cum plausu congregari feros ad cibum adsuetudine in quibusdam vivariis spectetur et in piscinis caesaris genera piscium ad nomen venire quosdamve singulos. itaque produntur etiam clarissime audire mugil, lupus, salpa, chromis et ideo in vado vivere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.95 Plin. Nat. 10.96 (English) >>Plin. Nat. 10.97

Powered by PhiloLogic