Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.101 Plin. Nat. 11.102 (English) >>Plin. Nat. 11.103

11.102

laus caseo romae, ubi omnium gentium bona comminus iudicantur, e provinciis nemausensi praecipua, lesurae gabalicoque pagis, sed brevis ac musteo tantum commendatio. duobus alpes generibus pabula sua adprobant: delmaticae docleatem mittunt, ceutronicae vatusicum. numerosior appennino: cebanum hic e liguria mittit ovium maxime lacte, sassinatem ex vmbria mixtoque etruriae atque liguriae confinio luniensem magnitudine conspicuum, quippe et ad singula milia pondo premitur, proximum autem urbi vestinum eumque e caedicio campo laudatissimum.

-- --

et caprarum gregibus sua laus est, in recenti maxime augente gratiam fumo, qualis in ipsa urbe conficitur cunctis praeferendus; nam galliarum sapor medicamenti vim optinet. trans maria vero bithynus fere in gloria est. inesse pabulis salem, etiam ubi non detur, ita maxime intellegitur, omni in salem caseo senescente, quales redire in musteum saporem aceto et thymo maceratos certum est. tradunt zoroastren in desertis caseo vixisse annis xx ita temperato, ut vetustatem non sentiret.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.101 Plin. Nat. 11.102 (English) >>Plin. Nat. 11.103

Powered by PhiloLogic