Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.103 Plin. Nat. 11.104 (English) >>Plin. Nat. 11.105

11.104

digiti quibusdam in manibus seni. m. corani ex patricia gente filias duas ob id sedigitas accipimus appellatas et volcacium sedigitum, inlustrem in poetica. hominis digiti ternos articulos habent, pollex binos; et digitis adversus universis flectitur, per se vero in oblicum porrigitur, crassior ceteris. huic minimus mensura par, ac duo reliqui sibi,

-- --

inter quos medius longissime protenditur. quibus ex rapina victus quadripedum, quini digiti in prioribus pedibus, in reliquis quaterni. leones, lupi, canes, panthera in posterioribus quoque quinos ungues habent uno iuxta cruris articulum dependente; reliqua, quae sunt minora, et digitos quinos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.103 Plin. Nat. 11.104 (English) >>Plin. Nat. 11.105

Powered by PhiloLogic