Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.105 Plin. Nat. 11.106 (English) >>Plin. Nat. 11.107

11.106

vngues clausulae nervorum summae existimantur. omnibus hi quibus et digiti. sed simiae imbricati, hominibus lati - et defuncto crescunt - , rapacibus unci,

-- --

ceteris recti, ut canibus, praeter eum qui a crure plerisque dependet. omnia digitos habent quae pedes, excepto elephanto; huic enim informes, numero quidem v, sed indivisi ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pedes maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem poplites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum posterioribus pedibus quam prioribus. nam quae animal generant, genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.105 Plin. Nat. 11.106 (English) >>Plin. Nat. 11.107

Powered by PhiloLogic