Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.107 Plin. Nat. 11.108 (English) >>Plin. Nat. 11.109

11.108

hominis genibus quaedam et religio inest observatione gentium. haec supplices attingunt, ad haec manus tendunt, haec ut aras adorant, fortassis quia inest iis vitalitas. namque in ipsa genus utriusque commissura, dextra laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest, qua perfossa ceu iugulo spiritus fluit. inest et aliis partibus quaedam religio, sicut in dextera: osculis aversa adpetitur, in fide porrigitur. antiquis graeciae in

-- --

supplicando mentum attingere mos erat. est in aure ima memoriae locus, quem tangentes antestamur; est post aurem aeque dexteram nemeseos, quae dea latinum nomen ne in capitolio quidem invenit, quo referimus tactum ore proximum a minimo digitum, veniam sermonis a diis ibi recondentes.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.107 Plin. Nat. 11.108 (English) >>Plin. Nat. 11.109

Powered by PhiloLogic