Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.10 Plin. Nat. 11.11 (English) >>Plin. Nat. 11.12

11.11

venit hoc ex aëre et maxime siderum exortu, praecipueque ipso sirio explendescente, nec omnino prius

-- --

vergiliarum exortu, sublucanis temporibus. itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inveniuntur ac, si qui matutino sub diu fuere, unctas liquore vestes capillumque concretum sentiunt, sive ille est caeli sudor sive quaedam siderum saliva sive purgantis se aëris sucus; utinamque esset purus ac liquidus et suae naturae, qualis defluit primo! nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea e fronde ac pabulis potus et in utriculos congestus apium - ore enim eum vomunt - , ad hoc suco florum corruptus et alvi vitiis maceratus totiensque mutatus, magnam tamen caelestis naturae voluptatem adfert. ibi optimus semper, ubi optimorum doliolis florum conditur. fit atticae regionis hoc et siculae hymetto et hybla locis, mox calydna insula. est autem initio mel ut aqua dilutum et primis diebus fervet ut musta seque purgat, vicensimo die crassescit, mox obducitur tenui membrana, quae fervoris ipsius spuma concrescit. sorbetur optimum et minime fronde infectum e quercus, tiliae, harundinum foliis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.10 Plin. Nat. 11.11 (English) >>Plin. Nat. 11.12

Powered by PhiloLogic