Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.109 Plin. Nat. 11.110 (English) >>Plin. Nat. 11.111

11.110

omnia animalia a dextris partibus incedunt, sinistris incubant. reliqua ut libitum est gradiuntur, leo tantum et camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. pedes homini maximi, feminis tenuiores in omni genere. surae homini tantum et crura carnosa. reperitur apud auctores quendam in aegypto non habuisse suras. vola homini tantum exceptis quibusdam. namque et hinc cognomina inventa planci, plauti, pansae, Scauri, sicut a cruribus vari, vatiae, vatini, quae

-- --

vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quae non sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulae ictus est illis. nec talos habent eadem, at quae bisulca sunt, habent. iidem digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino pedibus ulli. camelo tali similes bubulis, sed minores paulo; est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in vestigio carnosus ut ursi, qua de causa in longiore itinere sine calceatu fatiscunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.109 Plin. Nat. 11.110 (English) >>Plin. Nat. 11.111

Powered by PhiloLogic