Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.112 Plin. Nat. 11.113 (English) >>Plin. Nat. 11.114

11.113

insectorum pedes primi longiores duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. quae ex iis novissimos habent longos, saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut in oblicum; iidem solis animalium rotundi. cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos.

-- --

quae hunc numerum pedum excessere terrestria, ut plerique vermes, non infra duodenos habent, aliqua vero et centenos. numerus pedum inpar nulli est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.112 Plin. Nat. 11.113 (English) >>Plin. Nat. 11.114

Powered by PhiloLogic