Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.114 Plin. Nat. 11.115 (English) >>Plin. Nat. 11.116

11.115

genitalia maribus quibus essent retrorsa diximus. ossea sunt lupis, vulpibus, mustelis, viverris, unde etiam calculo humano remedia praecipua. urso quoque, simul atque expiraverit, cornescere aiunt. camelino arcus intendere orientis populis fidissimum. nec non aliqua gentium quoque in hoc discrimina et sacrorum etiam, citra perniciem amputantibus matris deum gallis. contra mulierum paucis prodigiosa adsimulatio, sicut hermaphroditis utriusque sexus, quod etiam quadripedum generi accidisse neronis principatu primum arbitror. ostentabat certe hermaphroditas subiunctas carpento suo equas, in treverico galliae agro

-- --

repertas: ceu plane visenda res esset principem terrarum insidere portentis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.114 Plin. Nat. 11.115 (English) >>Plin. Nat. 11.116

Powered by PhiloLogic