Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.118 Plin. Nat. 11.119 (English) >>Plin. Nat. 11.120

11.119

mira praeterea sunt de voce digna dictu: theatrorum in

-- --

orchestris scobe aut harena superiacta devoratur, item rudi parietum circumiectu, doliis etiam inanibus. currit eadem recto vel conchato parietum spatio, quamvis levi sono dicta verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas impediat. vox in homine magnam voltus habet partem. adgnoscimus ea prius quam cernamus non aliter quam oculis, totidemque sunt hae, quot in rerum natura mortales, et sua cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum toto orbe diversitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque, sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque quam a beluis, fecit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.118 Plin. Nat. 11.119 (English) >>Plin. Nat. 11.120

Powered by PhiloLogic