Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.11 Plin. Nat. 11.12 (English) >>Plin. Nat. 11.13

11.12

summa quidem bonitatis natione constat, ut supra diximus, pluribus modis. aliubi enim favi cera

-- --

spectabiles gignuntur, ut in sicilia, paelignis, aliubi copia mellis, ut in creta, cypro, africa, aliubi magnitudine, ut in septentrionalibus, viso iam in germania octo pedum longitudinis favo in cava parte nigro. in quocumque tamen tractu terna sunt genera mellis. vernum ex floribus constructo favo, quod ideo vocatur anthinum. hoc quidam attingi vetant, ut largo alimento valida exeat suboles. alii ex nullo minus apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas magnorum siderum exortu, praeterea solstitio, cum thymum et uva florere incipiunt, praecipua cellarum materia. est autem in eximendis favis necessaria dispensatio, quoniam inopia cibi desperant moriunturque aut diffugiunt, contra copia ignaviam adfert, ac iam melle, non erithace, pascuntur. ergo diligentiores ex hac vindemia xv partem apibus relinquunt. dies status inchoandae, ut quadam lege naturae, si scire aut observare homines vellent, tricensimus ab educto examine, fereque maio mense includitur haec vindemia.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.11 Plin. Nat. 11.12 (English) >>Plin. Nat. 11.13

Powered by PhiloLogic