Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.120 Plin. Nat. 11.121 (English) >>Plin. Nat. 11.122

11.121

miror equidem aristotelem non modo credidisse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie quaerat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non sprevit. igitur vitae brevis signa ponit raros dentes,

-- --

praelongos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu incisuras nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes et plures quam xxxii dentes, auribus amplis. nec universa haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor, et volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili modo apud nos trogus, et ipse auctor e severissimis, quos verbis eius subiciam: "frons quibus est magna, segnem animum subesse significat; quibus parva, mobilem; quibus rotunda, iracundum, velut hoc vestigio tumoris apparente. supercilia quibus porriguntur in rectum, molles significant; quibus iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta tempora inflexa, derisores; quibus in totum demissa, malivolos et invidos. oculi quibus utrimque sunt longi, malificos moribus esse indicant; qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae notam praebent; candida pars extenta notam inpudentiae habet; qui identidem operiri solent, inconstantiae. oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est." hactenus trogus.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.120 Plin. Nat. 11.121 (English) >>Plin. Nat. 11.122

Powered by PhiloLogic