Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.122 Plin. Nat. 11.123 (English) >>Plin. Nat. 11.124

11.123

elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit. diximus hominum genera qui venena serpentium suctu corporibus eximerent. quin et subus serpentes in pabulo sunt, et aliis venenum est. quae insecta appellavimus, omnia olei

-- --

aspersu necantur, vultures unguenti - qui fugat alios appetunt odorem - , scarabaei rosa. quasdam serpentes scorpio occidit. scythae sagittas tingunt viperina sanie et humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico adfert levi tactu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.122 Plin. Nat. 11.123 (English) >>Plin. Nat. 11.124

Powered by PhiloLogic