Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.14 Plin. Nat. 11.15 (English) >>Plin. Nat. 11.16

11.15

tertium genus mellis minime probatum silvestre, quod ericaeum vocant. convehitur post primos autumni imbres, cum erice sola floret in silvis, ob id harenoso simile. gignit id maxime arcturi exortus ex a. d. pr. id. septembres. quidam aestivam mellationem ad arcturi exortum proferunt, quoniam ad aequinoctium autumni ab eo supersint dies xiiii, et ab aequinoctio ad vergiliarum occasum diebus xxxxviii plurima sit erice. athenienses eam tetralicen appellant, euboea sisyrum, putantque apibus esse gratissimam, fortassis quia tunc nulla alia sit copia. haec ergo mellatio fine vindemiae et vergiliarum occasu idibus novembribus fere includitur. relinqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quae habeant erithacen. a bruma ad arcturi exortum diebus lx somno aluntur sine ullo cibo. ab arcturi exortu ad aequinoctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiamnum alvo se continent servatosque in id tempus cibos repetunt.

-- --

in italia vero hoc idem a vergiliarum exortu faciunt et in eum dormiunt. alvos quidam in eximendo melle expendunt, ita diribentes quantum relinquant. aequitas quidem etiam in iis obstringitur, feruntque societate fraudata alvos mori. in primis ergo praecipitur, lauti ut purique eximant mella. faetorem mulierumque menses odere. cum eximantur mella, apes abigi fumo utilissimum, ne irascantur aut ipsae avide vorent. fumo crebriore et ignavia earum excitatur ad opera, nam nisi incubavere, favos lividos faciunt. rursus fumo nimio inficiuntur, quando iniuriam celerrime sentiunt mella, vel minimo contactu roris acescentia. et ob id inter genera servatur quod acapnum vocant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.14 Plin. Nat. 11.15 (English) >>Plin. Nat. 11.16

Powered by PhiloLogic