Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.15 Plin. Nat. 11.16 (English) >>Plin. Nat. 11.17

11.16

fetus quonam modo progenerarent, magna inter eruditos et subtilis fuit quaestio. apium enim coitus visus est numquam. plures existimavere ore confingi floribus compositas apte atque utiliter; aliqui coitu unius, qui rex

-- --

in quoque appelletur examine: hunc esse solum marem, praecipua magnitudine, ne fatiscat; ideo fetum sine eo non edi, apesque reliquas tamquam marem feminas comitari, non tamquam ducem. quam probabilem alias sententiam fucorum proventus coarguit. quae enim ratio, ut idem coitus inperfectos generet alios propior vero prior existimatio fieret, ni rursus alia difficultas occurreret. quippe nascuntur aliquando in extremis favis apes grandiores, quae ceteras fugant. oestrus vocatur hoc malum, quonam modo nascens, si ipsae fingunt quod certum est, gallinarum modo incubant. id, quod exclusum est, primo vermiculus videtur candidus, iacens transversus adhaerensque ita ut pars cerae videatur. rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni copia factus, neque vermiculus, sed statim pinniger. cetera turba cum formam capere coepit, nymphae vocantur, ut fuci serenes aut cephenes. si quis alterutris capita demat prius quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus. tempore procedente instillant cibos atque incubant, tum maxime murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gratia necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis, quae singulos cingunt, ovorum modo universum agmen emergat. spectatum hoc romae consularis cuiusdam surburbano, alvis cornu lanternae tralucido factis. fetus intra xlv diem

-- --

peragitur. fit in favis quibusdam qui vocatur clavus, amarae duritia cerae, cum fetum inde non eduxere morbo aut ignavia aut infecunditate naturali; hic est abortus apium. protinus autem educti operantur quadam disciplina cum matribus, regemque iuvenem aequalis turba comitatur. reges plures inchoantur, ne desint. postea ex his suboles cum adulta esse coepit, concordi suffragio deterrimos necant, ne distrahant agmina. duo autem genera eorum: melior rufus, deterior niger variusque. omnibus forma semper egregia et duplo quam ceteris maior, pinnae breviores, crura recta, ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate candicans. multum etiam nitore a volgo differunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.15 Plin. Nat. 11.16 (English) >>Plin. Nat. 11.17

Powered by PhiloLogic