Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.17 Plin. Nat. 11.18 (English) >>Plin. Nat. 11.19

11.18

tunc ostenta faciunt privata ac publica, uva dependente in domibus templisque, saepe expiata magnis eventibus. sedere in ore infantis tum etiam platonis, suavitatem illam praedulcis eloquii portendentes. sedere in castris drusi imperatoris, cum prosperrime pugnatum apud arbalonem est, hautquaquam perpetua haruspicum coniectura, qui dirum id ostentum existimant semper. duce prenso totum tenetur agmen, amisso dilabitur migratque ad alios. esse utique sine rege non possunt. invitae autem interemunt eos, cum plures fuere, potiusque nascentium domos diruunt, si proventus desperatur. tunc et fucos abigunt. quamquam et de his video dubitari propriumque iis genus esse aliquos existimare, sicut furibus, grandissimis

-- --

inter illos, sed nigris lataque alvo, ita appellatis, quia furtim devorent mella. certum est ab apibus fucos interfici. utique regem non habent. et quo modo sine aculeo nascantur in quaestione est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.17 Plin. Nat. 11.18 (English) >>Plin. Nat. 11.19

Powered by PhiloLogic