Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.1 Plin. Nat. 11.2 (English) >>Plin. Nat. 11.3

11.2

insecta multi negarunt spirare, idque ratione persuadentes, quoniam viscera interiora nexus spirabilis non inessent. itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum interesse, spiret aliquid an vivat. eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis carentibus corde atque iecore. sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa quaestionum series exoritur. iidem enim et vocem esse iis negant in tanto murmure apium, cicadarum sono, et alia quae suis aestimabuntur locis. nam mihi contuenti semper suasit rerum natura nihil incredibile existimare de ea. nec video cur magis possint non trahere animam talia et vivere quam spirare sine visceribus, quod etiam in marinis docuimus quamvis arcente spiritum densitate et altitudine umoris. volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu viventia, habere sensum victus, generationis, operis atque etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae velut carina sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfactum, gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, animum, artem, quis facile crediderit sanguinem non esse

-- --

iis fateor sic ut terrestribus quidem, cunctis inter se similem: verum ut saepiae in mari sanguinis vires atramentum optineat, purpurarum generi infector ille sucus, sic et insectis quisquis est vitalis umor, hic erit sanguis. denique existimatio sua cuique sit: nobis propositum est naturas rerum manifestas indicare, non causas indagare dubias.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.1 Plin. Nat. 11.2 (English) >>Plin. Nat. 11.3

Powered by PhiloLogic