Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.19 Plin. Nat. 11.20 (English) >>Plin. Nat. 11.21

11.20

apes sunt et rusticae silvestresque, horridae aspectu, multo iracundiores, sed opere ac labore praestantes. urbanarum duo genera: optimae breves variaeque et in rotunditatem compactiles, deteriores longae et quibus similitudo vesparum, etiamnum deterrimae ex iis pilosae. in ponto sunt quaedam albae, quae bis in mense mella faciunt, circa thermodontem autem fluvium duo genera, aliarum quae in arboribus mellificant, aliarum quae sub terra, triplici cerarum ordine, uberrimi proventus. aculeum apibus dedit natura, ventri consertum ad unum ictum. hoc infixo

-- --

quidam eas statim emori putant, aliqui non nisi in tantum adacto, ut intestini quippiam sequatur, sed fucos postea esse nec mella facere velut castratis viribus pariterque et nocere et prodesse desinere. est in exemplis equus ab iis occisus. odere foedos odores proculque fugiunt, sed et fictos; itaque unguenta redolentes infestant. ipsae plurimorum animalium iniuriis obnoxiae. inpugnant eas naturae eiusdem degeneres vespae atque crabrones, etiam e culicum genere qui vocantur muliones. populantur hirundines et quaedam aliae aves. insidiantur aquantibus ranae, quae maxima earum est operatio tum cum subolem faciunt; nec hae tantum quae stagna rivosque obsident, verum et rubetae veniunt ultro adrepentesque foribus portas sufflant: ad hoc statio provolat confestimque abripitur. nec sentire ictus apium ranae traduntur. inimicae et oves difficile se e lanis earum explicantibus. cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, exanimantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.19 Plin. Nat. 11.20 (English) >>Plin. Nat. 11.21

Powered by PhiloLogic