Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.21 Plin. Nat. 11.22 (English) >>Plin. Nat. 11.23

11.22

inimica et echo est resultanti sono, qui pavidas alterno pulset ictu; inimica et nebula. aranei quoque vel maxime hostiles: cum praevaluere, ut intexant, enecant alvos. papilio etiam hic ignavus et inhonoratus, luminibus accensis advolitans, pestifer, nec uno modo: nam et ipse ceras depascitur et relinquit excrementa, e quibus teredines gignuntur; fila etiam araneosa, quacumque incessit, alarum maxime e lanugine obtexit. nascuntur et in ipso ligno teredines, quae ceras praecipue adpetunt. infestat et aviditas pastus, nimia florum satietate verno maxime tempore alvo cita. oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exanimantur, praecipue si capite uncto in sole ponantur. aliquando et ipsae contrahunt mortis sibi causas, cum sensere

-- --

eximi mella, avide vorantes, cetero praeparcae et quae alioqui prodigas atque edaces non secus ac pigras et ignavas proturbent. nocent et sua mella ipsis inlitaeque ab aversa parte moriuntur. tot hostibus, tot casibus - et quotam portionem eorum commemoro - tam munificum animal expositum est. remedia dicemus suis locis; nunc enim sermo de natura est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.21 Plin. Nat. 11.22 (English) >>Plin. Nat. 11.23

Powered by PhiloLogic