Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.23 Plin. Nat. 11.24 (English) >>Plin. Nat. 11.25

11.24

vespae in sublimi e luto nidos faciunt, in iis ceras, crabrones cavernis aut sub terra. et horum omnium sexangulae cellae, cerae autem e cortice, araneosae. fetus ipse inaequalis ut barbaris: alius evolat, alius in nympha est, alius in vermiculo, et autumno, non vere, omnia ea. plenilunio maxime crescunt. vespae quae ichneumones vocantur - sunt autem minores quam aliae - unum genus ex araneis peremunt, phalangium appellatum, et in nidos suos ferunt, deinde inlinunt et ex iis incubando suum genus procreant. praeterea omnes carne vescuntur contra quam apes, quae nullum corpus attingunt. sed vespae muscas grandiores venantur amputatoque iis capite reliquum corpus auferunt. crabronum silvestres in arborum cavernis degunt; hieme ut cetera insecta conduntur; vita bimatum non transit. ictus eorum haut temere sine febri est. auctores sunt ter novenis punctis interfici hominem. aliorum, qui mitiores videntur, duo genera: opifices, minores corpore,

-- --

qui moriuntur hieme, matres, quae biennio durant; hi et clementes. nidos vere faciunt fere quadrifores, in quibus opifices generentur. his eductis alios deinde maiores nidos fingunt, in quibus matres futuras producant iam: tum opifices funguntur munere et pascunt eas. latior matrum species, dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur. et iis sui fuci. quidam opinantur omnibus his ad hiemem decidere aculeos. nec crabronum autem nec vesparum generi reges aut examina, sed subinde renovatur multitudo subole.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.23 Plin. Nat. 11.24 (English) >>Plin. Nat. 11.25

Powered by PhiloLogic