Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.28 Plin. Nat. 11.29 (English) >>Plin. Nat. 11.30

11.29

aranei conveniunt clunibus, pariunt vermiculos ovis similes: nam nec horum differri potest genitura,

-- --

quoniam insectorum vix ulla alia ratio est. pariunt autem omnia in tela, set sparsa, quia saliunt atque ita emittunt. phalangia tantum in ipso specu incubant magnum numerum, qui, ut emersit, matrem consumit, saepe et patrem; adiuvat enim incubare. pariunt autem et trecenos - ceterae pauciores - et incubant triduo. consummantur aranei quater septenis diebus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.28 Plin. Nat. 11.29 (English) >>Plin. Nat. 11.30

Powered by PhiloLogic