Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.31 Plin. Nat. 11.32 (English) >>Plin. Nat. 11.33

11.32

similis cicadis vita, quarum duo genera: minores quae primae proveniunt et novissimae pereunt; sunt autem mutae. sequens est volatura earum quae canunt; vocantur achetae et, quae minores ex his sunt, tettigonia. sed illae magis canorae. mares canunt in utroque genere, feminae silent. gentes vescuntur iis ad orientem, etiam parthi opibus abundantibus. ante coitum mares praeferunt, a coitu feminas, ovis earum corrupti, quae sunt candida. coitus supinis. asperitas praeacuta in dorso, qua excavant feturae locum in terra. fit primo vermiculus, deinde ex eo quae vocatur tettigometra, cuius cortice rupto circa solstitia evolant, noctu semper, primo nigrae atque durae. unum hoc ex iis, quae vivunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculeatorum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. pectus ipsum fistulosum. hoc canunt achetae, ut dicemus. de cetero in ventre nihil est. excitatae cum subvolant, umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens

-- --

adpropinquet iis, transeant velut folio ludente. quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior; frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim simul cum frumentis arescentibus. cicadae non nascuntur in raritate arborum - idcirco non sunt cyrenis nisi circa oppidum - nec in campis nec in frigidis aut umbrosis nemoribus. est quaedam et his locorum differentia. in milesia regione paucis sunt locis, sed in cephallania amnis quidam paenuriam earum et copiam dirimit. at in regino agro silent omnes, ultra flumen in locrensi canunt. pinnarum illis natura quae apibus, sed pro corpore amplior.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.31 Plin. Nat. 11.32 (English) >>Plin. Nat. 11.33

Powered by PhiloLogic