Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.34 Plin. Nat. 11.35 (English) >>Plin. Nat. 11.36

11.35

insectorum pedes quibus sunt, in obliquum moventur. quorundam extremi longiores foris curvantur, ut locustis.

hae pariunt, in terram demisso spinae caule, ova condensa autumni tempore. ea durant hieme; e terra subsequenti anno exitu veris emittunt parvas, nigrantes et sine cruribus pinnisque reptantes. itaque vernis aquis intereunt ova, sicco vere maior proventus. alii duplicem earum fetum geminumque exitium tradunt: vergiliarum exortu parere, deinde ad canis ortum obire et alias renasci; quidam arcturi occasu renasci. mori matres, cum pepererint, certum est, vermiculo statim circa fauces innascente qui eas strangulat. eodem tempore mares obeunt. et tam frivola ratione morientes serpentem, cum libuit, necant singulae, faucibus

-- --

eius adprehensis mordicus. non nascuntur nisi rimosis locis. in india ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus et feminibus serrarum usum praebere, cum inaruerint. est et alius earum obitus: gregatim sublatae vento in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque evenit, non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis. iidem quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradiderunt, ignari etiam longinqua maria ab iis transiri, continuata plurium dierum - quod maxime miremur - fame quoque, quam propter externa pabula petere sciunt. deorum irae pestis ea intellegitur. namque et grandiores cernuntur et tanto volant pinnarum stridore, ut aliae alites credantur, solemque obumbrant sollicitis suspectantibus populis, ne suas operiant terras. sufficiunt quippe vires et, tamquam parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant diraque messibus nube contegunt, multa contactu adurentes, omnia vero morsu erodentes et fores quoque tectorum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.34 Plin. Nat. 11.35 (English) >>Plin. Nat. 11.36

Powered by PhiloLogic