Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.37 Plin. Nat. 11.38 (English) >>Plin. Nat. 11.39

11.38

plurima insectorum vermiculum gignunt, nam et formicae similem ovis vere, * * * et hae communicantes laborem ut apes, sed illae faciunt cibos, hae condunt. ac si quis conparet onera corporibus earum, fateatur nullis portione vires esse maiores. gerunt ea morsu; maiora aversae postremis pedibus moliuntur umeris obnixae. et his rei publicae ratio, memoria, cura. semina adrosa condunt, ne rursus in frugem exeant e terra, maiora ad introitum dividunt, madefacta imbre proferunt atque siccant. operantur et noctu plena luna, eaedem interlunio cessant. iam in opere qui labor, quae sedulitas! et quoniam ex

-- --

diverso convehunt altera alterius ignara, certi dies ad recognitionem mutuam nundinis dantur. quae tunc earum concursatio, quam diligens cum obviis quaedam conlocutio atque percunctatio! silices itinere earum adtritos videmus et opere semitam factam, ne quis dubitet, qualibet in re quid possit quantulacumque adsiduitas. sepeliunt inter se viventium solae praeter hominem. non sunt in sicilia pinnatae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.37 Plin. Nat. 11.38 (English) >>Plin. Nat. 11.39

Powered by PhiloLogic