Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.39 Plin. Nat. 11.40 (English) >>Plin. Nat. 11.41

11.40

multa autem insecta et aliter nascuntur, atque in primis e rore. insidet hic raphani folio primo vere et spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. inde porrigitur vermiculus parvus et triduo mox uruca, quae adiectis

-- --

diebus accrescit, inmobilis, duro cortice. ad tactum tantum movetur, araneo accreta, quam chrysallidem appellant. rupto deinde cortice volat papilio.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.39 Plin. Nat. 11.40 (English) >>Plin. Nat. 11.41

Powered by PhiloLogic