Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.41 Plin. Nat. 11.42 (English) >>Plin. Nat. 11.43

11.42

est animal eiusdem temporis, infixo semper

-- --

sanguini capite vivens atque ita intumescens. unum animalium, cui cibi non sit exitus, dehiscit in nimia satietate, alimento ipso moriens. numquam hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ovibus et in capris hoc solum. aeque mira sanguinis et hirudinum in palustri aqua sitis; namque et hae toto capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum malum, aures maxime lancinans, quae defendi morsu non queunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.41 Plin. Nat. 11.42 (English) >>Plin. Nat. 11.43

Powered by PhiloLogic