Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.45 Plin. Nat. 11.46 (English) >>Plin. Nat. 11.47

11.46

nunc per singulas corporum partes praeter iam dicta membratim tractetur historia.

caput habent cuncta quae sanguinem. in capite paucis animalium nec nisi volucribus apices, diversi quidem

-- --

generis, phoenici plumarum serie e medio eo exeunte alia, pavonibus crinitis arbusculis, stymphalidi cirro, phasianae corniculis, praeterea parvae avi, quae, ab illo galerita appellata quondam, postea gallico vocabulo etiam legioni nomen dederat alaudae. diximus et cui plicatilem cristam dedisset natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum generi dedit, cirros pico quoque martio et grui balearicae, sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum; nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixerimus, verum peculiare datum. draconum enim cristas qui viderit, non reperitur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 11.45 Plin. Nat. 11.46 (English) >>Plin. Nat. 11.47

Powered by PhiloLogic